라틴어 문장 검색

supra columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis trabes sunt circa conlocatae, eaeque ab tertiis columnis, quae sunt in interiore parte, revertuntur ad antas, quae a pronao procurrunt, dextraque et sinistra hemicyclium tangunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장27)
supra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes everganeae circa sunt conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장29)
supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장8)
eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, quae sustineant pavimentum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장10)
et si plano pede erit eruderandum, quaeratur, solum si sit perpetuo solidum, et ita exaequetur, et inducatur cum statumine rudus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장2)
statuminationibus inductis, rudus si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur, si redivivum fuerit, quinque ad duo mixtionis habeant responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장13)
deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장14)
deinde ruderi novo tertia pars testae tunsae admisceatur, calcisque duae partes ad quinque mortarii mixtionibus praestent responsum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장25)
Statuminatione facta rudus inducatur, idque pistum absolutum ne minus pede sit crassum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장26)
deinde tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus pilae substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eae distent, ut ne plus pateant palmum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장9)
Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장19)
ruderi accipiendo Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION