라틴어 문장 검색

Illic leo, rugitus carmina auribus natorum immurmurans, in illis vitae suscitabat igniculum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:154)
Qui tandem pedites facti, trans vallum moliebantur currere, in ingenti turbarum stridore, et solita vociferatione rugientes, a mane usque ad inclinatam diem defensores praesidii graviter vexantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:4)
In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 1:2)
"Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:41)
Quid enim aliud furibundo corde concepit, cum diceret matri:
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:17)
Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel.
(불가타 성경, 요엘서, 4장16)
Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장2)
Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장4)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)
In viis furibundae currunt quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
(불가타 성경, 나훔서, 2장5)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장3)
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장3)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장4)
Sed tamen caeco furibundus ore
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION