라틴어 문장 검색

Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
Et Dominus de Sion rugiet et de Ierusalem dabit vocem suam; et movebuntur caeli et terra, et Dominus refugium populo suo et fortitudo filiis Israel.
(불가타 성경, 요엘서, 4장16)
Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장2)
Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장4)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장3)
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장3)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장4)
Prorupit gurgite torvus semifer;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:91)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
tum concitus ense Pelorum transigit adverso, femorum qua fine volutus duplex semifero conectitur ilibus anguis, atque uno ternas animas interficit ictu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia53)
non ocius hausit Achilles semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes sive lyrae cantus medicas seu disceret herbas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:17)
protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 6:2)
et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis, qui comitari rugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 6장 16:3)
celsaque semiferum contorquens frena luporum surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 483:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION