라틴어 문장 검색

Neronem diebus ultimis monitum per quietem, ut tensam Iouis Optimi Maximi e sacrario in domum Vespasiani et inde in circum deduceret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 7:2)
Itaque obtestor te coram Deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne vasa templi, quae solis sacerdotibus videre concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium Dei quisquam profanus inspiciat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:9)
Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:42)
Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:18)
Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa lucentia;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:3)
Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:8)
nam si constituit solitoque decentius optat ornari et properat iamque experiatur in hortis aut aput Isiacae potius sacraria lenae, disponit crinem laceratis ipsa capillis nuda umero Psecas infelix nudisque mamillis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI250)
In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:2)
Prendendam curavit noctuam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:3)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
Cum conparata rictibus tuis ora Niliacus habeat corcodilus angusta, Meliusque ranae garriant Ravennates, Et Atrianus dulcius culex cantet, Videasque quantum noctuae vident mane, Et illud oleas quod viri capellarum, Et anatis habeas orthopygium macrae, Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII3)
Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae, Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIII2)
Quid congregare cum leonibus volpes Aquilisque similes facere noctuas quaeris?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, C3)
Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet Esse suas:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIV1)
sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1345)

SEARCH

MENU NAVIGATION