라틴어 문장 검색

"otia frigus habent, numquid mihi membra biformis Hylaei natura dedit?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 228)
ad taedas Thetidis probante Phoebo et Chiron cecinit minore plectro, nec risit pia turba rusticantem, quamvis saepe senex biformis illic carmen rumperet hinniente cantu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae8)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 13:2)
volgo ergo pontifices augures sacrificuli reges creentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 450:2)
sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes, quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 9:1)
auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:2)
graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 85:2)
quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus datum uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more Romano abolerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 175:1)
de rege sacrificulo sufficiendo in locum Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 505:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION