라틴어 문장 검색

Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:2)
Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur - quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur - , ac nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 26:1)
neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:8)
"Et si quando lepidae et festivae volunt videri et se mero ingurgitaverint, ebriati sacrilegium copulantes aiunt:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:43)
Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 16:9)
Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:6)
Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:17)
Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:5)
nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII16)
hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII36)
Decimus Brutus aliquanto latius Celticos Lusitanosque et omnis Callaeciae populos formidatumque militibus flumen Oblivionis, peragratoque victor Oceani litore non prius signa convertit quam cadentem in maria solem obrutumque aquis ignem non sine quodam sacrilegii metu et horrore deprendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 12:1)
Stygias qui peierat undas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:64)
numquid, Paule, peierat?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XII2)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
nam sacrilegium est non liberare commendatos penates.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2933)

SEARCH

MENU NAVIGATION