라틴어 문장 검색

Dictum namque fuit quod quidam rex suorum communi assensu procerum cuidamsuo familiari, quem antea cognoverat in saecularibus esse prudentem, totiusregni habenas commisit, qui totius provinciae redditus susciperet, placitatractaret, domum domusque ministros et dispensas ordinaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:1)
De saecularium instabilitate.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 188:1)
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:1)
Cum saecularia ita sint exilia, cur praeparamustanta quasi durabilia?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 201:2)
Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 213:2)
Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla [0454B] tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:20)
Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 227:1)
Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam et communem naturam, sed secundum unum et commune obiectum speculationis ad beatitudinem, quae post mortem est, pertinentis, sicut dicit Aristoteles in Libro de caelo et mundo, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata, intelligens extra caelum esse quod est supra cursum siderum in loco quietae contemplationis beatorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 12:1)
Surgamus hinc, hoc est, de saecularibus atque mundanis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:14)
Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:3)
ne dives qui te invitaverat, cum excusaveris te, dum es saecularibus occupatus, alios invitet, et tu excludaris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:8)
In vanum accepit animam suam (ut jam de hujus vitae dicamus molestiis) qui saecularia struit, aedificat corporalia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:4)
Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:14)
Exemplo sacrificii Abraham qualitates queis Deo grata fit oblatio, exprimuntur, nempe celeritas, continuatio et fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 1:1)
Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION