라틴어 문장 검색

certe ego transilui positas ter in ordine flammas, udaque roratas laurea misit aquas, mota dea est operique favet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권492)
spargit et ipse suos lauro rorante capillos et peragit solita fallere voce preces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권418)
fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:4)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 44:1)
Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:1)
Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:2)
Non movet aetas nec facies nec quae Venerem movere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:10)
luctibus est Aurora suis intenta, piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 55:2)
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:9)
certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3229)
in corpore discas rem non corpoream sollers interprete Christo qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat, perspice quam varios fundamus ab ore vapores, spiramus quotiens animae sufflabilis auras, nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat, rorantes nebulas udis de faucibus efflans;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3273)
"at tu per undas emices rorante praepes palmula, donec relictum longior abscondat aspectus solum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.135)
rorantes saxorum apices vidi, optime papa, purpureasque notas vepribus inpositas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.36)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION