라틴어 문장 검색

In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 8:4)
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:2)
Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 43:1)
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 58:6)
Nec intra haec humani ingenii sagacitas sistitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:1)
Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 21:8)
hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 12:6)
Adfectus efficaciter mouit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:1)
quod sagacitate nos narium canes vincant, quod acie luminum aquilae, spatio aetatis corvi, multa animalia nandi facilitate.
(세네카, 행복론, Liber II 127:4)
Ausus est enim et pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare et gratiam suam foro interponere tam efficaciter quidem, ut quaedam iudicia constet ab illo rapta.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 28:2)
-Nunc autem, magnifice Rex, sagacitatem mulierum considera et emulacionem earum respice, et non interficiatur filius tuus dulcis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:56)
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION