라틴어 문장 검색

Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
"cessat centeni moderatrix iudicis hasta, qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama eminet et iuvenis facundia praeterit annos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum16)
"arcanae moderatrix Cynthia noctis, si te tergeminis perhibent variare figuris numen et in silvas alio descendere voltu, ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, ille tuus, Diana, puer - nunc respice saltem - quaeritur,"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권159)
Licet summae diuinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non ualeat, quippe quae sui magnitudine ita inuisibili atque inuestigabili aeternitate consistit, ut haec nulla ingenii sagacitas, quanta sit, conprendere disserereque sufficiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.5)
ut illaec hodie quot modis moderatrix fuit atque immemorabilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION