라틴어 문장 검색

D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 620:1)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
sed interequitantes alarii non patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 49:2)
et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 478:1)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam, brevissimum caeli percurrit spatium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장11)
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 51장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION