라틴어 문장 검색

aliter 'hortorum custos'. falce saligna facta de salice, quasi in simulacro ligneo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1102)
"ita sibi ipsum magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput ad fornicem Fabianum demitteret";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 267:3)
"caeli ingentes fornices";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 162:2)
quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 162:3)
Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:2)
Tarde, immo iam sero intellexi me in fornicem esse deductum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:6)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat et nudos ad sua sacra vocat, adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus, cornipedi Fauno caesa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes, dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque iuventus solibus et campo corpora nuda dabant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권227)
In medio torus est de mollibus ulvis, inpositus lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:4)
concutiuntque torum de molli fluminis ulva impositum lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:5)
sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:7)
capitis quoque fronde saligna aut super inposita celatur harundine damnum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:2)
cuius onus nullis fultum sublime columnis fornice curvato tenui super arte pependit, sed verbo factum Domini;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3165)
diriguit trepidans Chaldaeo in vertice pernox astrologus, cessisse Anguem, fugisse Leonem, contraxisse pedes lateris maneo ordine Cancrum, cornibus infractis domitum mugire Iuvencum, sidus et Hirquinum laceris marcescere villis, labitur hinc pulsus Puer Hydrius, inde Sagittae, palantes Geminos fuga separat, inproba Virgo prodit amatores tacitos in fornice mundi, quique alii horrificis pendent in nubibus ignes Luciferum timuere novum:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3206)
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat carceris et rimas et taetra foramina clausi stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2296)

SEARCH

MENU NAVIGATION