라틴어 문장 검색

Sed levis papula etiam, si jejuna saliva quotidie defricatur, sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 82:2)
tum caules et pampinos elicuit velut palmas, eorumque alios fructu donavit, alios fronde sola vestivit ad protegendos tutandosque partus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:5)
Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:3)
Ac tamen cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 6:1)
eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus necdum adultis modus adhibendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:5)
Proxima deinde putatione melius existimat Celsus ferro abstineri, ipsosque caules in modum coronae con- tortos arbori circumdari, ut flexura materias pro-fundat, quarum validissimam sequente anno caput vitis faciamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 22:3)
Multi caulibus vitis albae et valvulis ervi bubus medentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 3:1)
Remedio erunt aquae calidae duo congii, et mox triginta brassicae modicae caules coeti et ex aceto dati.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 1:3)
Signa febricitantis manantes lacrimae, gravatum caput, oculi compressi, fluidum salivis os, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, interdum et cum gemitu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 9장 2:2)
nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit, quam pratense.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:3)
Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:2)
Cicatrices oculorum ieiuna saliva et sale defricatae 3 extenuantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 33장 1:3)
quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 8:2)
Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 4:1)
uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION