라틴어 문장 검색

inritamentum est omnium, in quae insanimus, admirator et conscius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 71:2)
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent viderentque, quem admirator auri exitum faceret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 15:1)
nam Latronis admirator erat, cum diuersum sequeretur dicendi genus.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:1)
Mundus hic, quo nihil neque maius neque ornatius rerum natura genuit, et animus contemplator admiratorque mundi, pars eius magnificentissime propria nobis et perpetua et tam diu nobiscum mansura sunt, quam diu ipsi manebimus.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 50:2)
Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:1)
Ergo secundum naturam vivo, si totum me illi dedi, si illius admirator cultorque sum.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 32:1)
nam Latronis admirator erat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.30)
quocirca tu seu venias seu moreris, preces nostras orationibus iuva ut ruris auram desiderant salubriter cedat ipsa vegetatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:4)
proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis neque intra iactum tantae aleae status tantae familiae fuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 3:1)
ingens metus incesserat patres, voltusque iam iidem tribunorum erant qui decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis inhibito salubriter modo nimiae potestati et libertatis inquit, nostrae et poenarum ex inimicis satis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 653:1)
et trahi bellum salubriter et mature perfici potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 688:2)
Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION