라틴어 문장 검색

Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 62:5)
Caesar eodem vento promunturium superare non potuit atque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte vellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 63:6)
Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad naves quae in salo fuerunt, se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:10)
Tirones enim multitudine navium perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto, nihil eis nocituros hostes, se Otacilio dediderunt;
(카이사르, 내란기, 3권 28:6)
Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장1)
Salis quoque et fici eadem vis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장5)
si iam prus profluit, ut devexum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장257)
Salis quoque et fici eadem uis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 1:4)
si iam pus profluit, ut deuexum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:3)
Salis quoque et fici eadem vis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 1:6)
si jam pus profluit, ut devexum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 64:3)
quod superat, fluvius devexa rupe volutus egerit et campi dorsa recurva petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus24)
unius fit cura viri, quodcumque rubescit occasu, quodcumque dies devexior ambit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:28)
Quod si voto fortuna subscribit,agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:1)
quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION