라틴어 문장 검색

Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
13. Israel historia nobis incredulitatis temptationem adhuc ostendit in quam haud semel incidit populus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:1)
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 2:1)
ABEUNTIBUS autem praefatis legatariis, misit post eos beatus pater Gregorius litteras memoratu dignas, in quibus aperte, quam studiose erga saluationem nostrae gentis inuigilauerit, ostendit, ita scribens:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX.2)
Hocque etiam illa uobis repensatione conlatum est, qua iniuncto ministerio iugiter persistentes laudabili patientia redemtionem gentis illius exspectastis, et uestris, ut proficerent, meritis eorum est saluatio propinata, dicente Domino:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:1)
Tempore, inquit, mortalitatis, quae Brittaniam Hiberniamque lata strage uastauit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scolasticus quidam de genere Scottorum, doctus quidem uir studio litterarum, sed erga curam perpetuae suae saluationis nihil omnino studii et industriae gerens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIII.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION