라틴어 문장 검색

"neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius vel Iuppiter Creticus vel Iuno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena, vel Diana Taurica vel Mater Idaea vel Aegyptia illa non numina, sed portenta iuverunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:26)
Polycratem Samium felicem appellabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:6)
Polyaenus geometricorum peritus 9 15 Polyclitus statuarius 84 9 Polycrates Samius 201 19 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)399)
398M Oratio Laelii, quam omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is scribit, capudines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 414)
num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 34:6)
O hominem fortunatum qui eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:6)
velocissimè motus, inque Perigaeo propemodum existens, cedebat ori Pegasi, Stellae tertiae magnitudinis. Jan. 3.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:28)
et tibi, quae Samios diduxit littera ramos, surgentem dextro monstravit limite callem;
(페르시우스, 풍자, satire 332)
Quo facto videmus infra [scilicet in altero ferculo] altilia et sumina leporemque in medio pinnis subornatum, ut Pegasus videretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:4)
pugnat ad exemplum primi minor ordine pili, multaque fert miles vulnera, multa facit, sed tantum virtus alios tua praeterit omnes, ante citos quantum Pegasus ibit equos, vincitur Aegisos, testataque tempus in omne sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 716)
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde incipit, a numero nomina quisquis habet, primus oliviferis Romam deductus ab arvis Pompilius menses sensit abesse duos, sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci nos putat, Egeria sive monente sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권79)
Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo fontis" , et ad latices deduxit Pallada sacros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 27:3)
Vir fuit hic, ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exsul sponte erat, isque, licet caeli regione remotos, mente deos adiit et quae natura negabat visibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et vigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, Iuppiter an venti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent - et quodcumque latet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 9:1)
nam si morte carens vacua volat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, perque feros manes hospita semper erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 330)
Samia mihi mater fuit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 254)

SEARCH

MENU NAVIGATION