라틴어 문장 검색

eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 9:2)
Vindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel fructus vel statumina portentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:4)
Iugo, si non erit opus novo, sarturae recentia vincula inserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:3)
Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:1)
sed etiam quos rerum natura lacus fecerat, convectis marinis seminibus replebant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:3)
Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:3)
sed parum provisum ut copiae in castra conveherentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장3)
commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam, concremauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:3)
Interea rex, ut inminuti exercitus detrimenta sarciret, optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:32)
qui tamen apud exercitum mansit, vehiculo convecto, quoniam equo insidere, prae debilitate, haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.60)
Scaphas omnes et navigia, quae ad ripas fluminis Delawariensis deligatae sunt, colligi et custodiri jussit, impedimentaque et omnem belli apparatum trans flumen convexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.40)
Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:9)
"Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem, scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III101)
et quae cumque magis condenso conciliatu exiguis intervallis convecta resultant, indupedita suis perplexis ipsa figuris, haec validas saxi radices et fera ferri corpora constituunt et cetera genere horum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:7)
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, Calceus est sarta terque quaterque cute:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION