라틴어 문장 검색

De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps satellitum in vinitores et in agricolas.
그러나 느부자르아단 친위대장은 그 나라의 가난한 이들을 일부 남겨, 포도밭을 가꾸고 농사를 짓게 하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장16)
et pelves et thymiamateria et phialas et lebetes et candelabra et mortaria et cyathos, quotquot aurea aurea, et quotquot argentea argentea, tulit magister satellitum;
친위대장은 작은 대접과 향로, 쟁반과 냄비와 등잔대, 접시와 술잔도 가져갔는데, 금으로 만든 것은 금이라고 가져가고, 은으로 만든 것은 은이라고 가져갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장19)
Et tulit magister satellitum Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli.
친위대장은 스라야 수석 사제, 두 번째 서열의 스바니야 사제, 그리고 성전 문지기 셋을 체포하였다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장24)
Tulit autem eos Nabuzardan magister satellitum et duxit eos ad regem Babylonis in Rebla;
느부자르아단 친위대장은 그들을 체포하여, 리블라에 있는 바빌론 임금에게 끌고 갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장26)
in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae.
네부카드네자르 제이십삼년에는 느부자르아단 친위대장이 유다인 칠백사십오 명을 포로로 잡아갔다. 이렇게 해서 모두 사천육백 명이 포로로 잡혀갔다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장30)
Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:8)
et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:3)
Ut in extremis vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen nostrae gloriae?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:13)
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:3)
Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:4)
Impetus auriga, Lis armiger, Ira maniplus Preuenit incessum domine, sed Terror euntis Asistit dextro lateri Damnumque sinistro Heret, Deffectus sequitur, Mors ultima gressus Arripit occiduos, et Mortis fldus Achates, Pallor, et assiduo Cedes comitata Dolore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:5)
Secundus Achates erat, qui dum sui cursus vicinia caeteris fiebat familiarior, quorumdam inimicitias transformabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:67)
Qui sunt invidiae motus, nisi humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:23)
Ut autem appropinquavit terminis loci praedicti, fama in auribus suis suorumque allata est, quomodo comes regionis illius, nomine Guz, unus de primatibus regis Hungariae, avaritia corruptus, adunationem armatorum contraxisset militum, et pessimum consilium iniisset cum praedicto duce, Nichita nomine, principe Bulgarorum et praeside civitatis Belegrave quatenus et ipse collecta virtute satellitum, anteriores agminis Petri debellaret et occideret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:6)
Et quidquid in superbia et furore satellites tui adversus ducem Nichitam deliquerunt, prorsus tibi remittit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION