라틴어 문장 검색

Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam.
광야에 익숙한 들나귀가 몸이 달아 암내를 풍기며 헐떡이니 누가 그 발정을 막겠느냐? 수컷들은 다 애써 찾을 필요도 없이 발정한 암컷을 쉬이 발견하리라. (불가타 성경, 예레미야서, 2장24)
Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris expleta; et, postquam fornicata es, nec sic es satiata.
그러고도 너는 성이 차지 않아 아시리아 사람들과 불륜을 저질렀다. 그들과 불륜을 저지르고도 성이 차지 않자, (불가타 성경, 에제키엘서, 16장28)
Et multiplicasti fornicationem tuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic satiata es.
너는 저 상인들의 나라 칼데아와 수없이 불륜을 저질렀다. 그렇게 하고도 너는 성이 차지 않았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장29)
Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius.
그제야 너에 대한 나의 화가 풀리고, 내 질투가 너에게서 사그라질 것이다. 마음이 가라앉아 내가 다시는 분노를 터뜨리지 않을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장42)
At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur ?erat enim cooperta ?ut satiarentur decore eius.
그는 베일을 쓰고 있었는데, 그 악인들은 수산나의 아름다움을 보고 즐기려는 속셈으로 베일을 벗기라고 명령하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 13장32)
Et satiati cibo alleviabant navem iactantes triticum in mare.
그들은 음식을 배불리 먹은 뒤에 밀을 바다에 던져 배를 가볍게 하였다. (불가타 성경, 사도행전, 27장38)
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
나는 비천하게 살 줄도 알고 풍족하게 살 줄도 압니다. 배부르거나 배고프거나 넉넉하거나 모자라거나 그 어떠한 경우에도 잘 지내는 비결을 알고 있습니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 4장12)
sed dum adsequamur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color.
그러나 내가 말했던, 확고한 유창함에 다다르기까지는, 많은 양의 독서보다는 최상의 독서에 의해 형성되는 정신과 문체에 익숙해져야 한다. (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 60:1)
Etiam bonum saepe obest assuescere.
좋은것에 익숙해지는 것은 때때로 나쁘다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 165)
Pecunia non satiat avaritiam, sed inritat.
돈은 욕심을 만족시키는 것이 아니라 오히려 부추긴다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 497)
Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 4:2)
Cumque staret mitissimus, ut aries de toto grege electus, volens felici commercio mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis, iam recreabatur visione internae lucis, qua in agone positus satiari cupiebat attentius:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:10)
mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 13:3)
Praeterea valentiae alicuius vel probitatis mulier non debet aliquem hac intentione amare, ut propter assueta vaniloquia vulgi et insidiantium suspectos rumores retro ab incepti amoris tramite cedat, et malorum ex hoc voluntas optatum capiat effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 5:5)
Aegroto cui finalia videntur imminere praeludia assueta non debet ciborum diaeta servari vel medicina regularis adiungi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION