라틴어 문장 검색

Exigue umidum pastinatum sationi convenit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 1:1)
Quidam totum flagellum, sicut erat matri detractum, crediderunt sationi convenire;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:2)
Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:2)
Verumtamen praestat eligere sationi silentis vel certe placidi spiritus diem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 3:1)
Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 7:3)
cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 8:2)
Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 3:1)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)
In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:1)
nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:1)
Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:1)
Satio est eorum priusquam germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahisiccas convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:1)
Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:5)
Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION