라틴어 문장 검색

Apud quos glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate immane quantum exuberant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:2)
Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio insolito miscendo cuncta concivit, hanc comperimus causam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 1:1)
In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:5)
Autumnalis satio iugitate pluviarum in quibusdam locis impedita est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:1)
lectulo refoveo, cibo satio, poculo mitigo, fabulis permulceo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:9)
Si possessiones praestinaturus quaereret, merito boves ut et iugum et arva sementis florentia pronuntiari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:6)
Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 6:1)
si quis de vegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicujus (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et veluti spiritu impleri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:9)
adeo ut satio segetum terram praeparet ad eorum proventum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:6)
Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales iam proposuimus et alias his similes, posteris et seculis futuris magnitudine sementem fecerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:4)
Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:3)
Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus faciundis expediemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 21:4)
Colles pinguis soli peracta satione trimestriummense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- bit, Februario statim proscindendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:1)
Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim circa aequinoctium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 11:1)
Quoniam sementi terram docuimus praeparare, nunc seminum genera persequamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION