라틴어 문장 검색

Qui in satisfactione Deo et cardinali rebellis et inobediens existens, et in pertinacia suae pravae excusationis permanens, sub judicio omnium fidelium depositus ac anathemate percussus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:2)
Ad haec gentilium turmis cum praeda excussa regressis ac divisis per obscuras ac difficiles semitas asperorum collium, milites Hugonis corpus exstinctum gestario [0658C] impositum in civitatem Nazareth, quae est juxta Thabor, attulerunt, ubi in multo fletu et planctu tam egregius princeps et fortis athleta honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:9)
et ex sententia S. Romanae Ecclesiae cum litteris et signo ipsius domini apostolici Paschalis ad regem remissus est, quatenus honorifice et sine offensione sedem patriarchatus ultra retineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 114:3)
Sicut fecistimalum, patere satisfactionem!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:22)
Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:3)
Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:4)
Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 7:1)
Et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Ursicino successore cum potestate rediret intacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 21:2)
Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas, proculque visum plebs universa, cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:1)
Hocque apud Augustum, capacem rationis et prudentissimum, ego competenti satisfactione purgabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 16:4)
Ibi Symmachum repertum et Maximum, senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito, in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae, ad Rufini Vulcatii gratiam, cuius sororis eum filium norat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 24:1)
Christianae legis itidem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat iudices, electurus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 15:1)
Hludowicus imperator honorifice eum suscepit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1114)
Tunc domnus rex Carolus supradicto itinere ita peragens Romam venit et valde honorifice a domno apostolico Adriano receptus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:2)
ipse et populus baptizatus est, et honorifice muneribus donati redierunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 117:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION