라틴어 문장 검색

nam, ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat inposita, verbi causa ut ab occatione deus Occator dicatur, a sarritione Sarritor, a stercoratione Sterculinius, a satione Sator.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 213)
nam montes quid necesse fuerat fulminari?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3322)
fulminat fortiter facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5602)
"Erigone suspensa de laqueo est, ut virgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut vivant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:23)
"In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:17)
omnium autem rerum quae natura administrantur seminator et sator et parens ut ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 86:3)
Vide/te, cuncti, tu/que, caelestu/m sator, Iace, o/bsecro, in me vi/m coruscam fu/lminis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:7)
Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.7)
oculis quoque pupula duplex Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 812)
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus Toxica, non stricto fulminat ense manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 251)
nam lucis genitor, verbi sator, auctor et ignis creditur extra oculos, ut apostolus edocet auctor, qui negat intuitu fontem Deitatis adiri, credite, nemo deum vidit, mihi credite, nemo.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 327)
hic est quem Sabaoth Deum vocamus, expers principii carensque fine, rerum conditor et repertor orbis, fons vitae liquida fluens ab arce, infusor fidei, sator pudoris, mortis perdomitor, salutis auctor.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum2)
sancti sator ille Tobiae, sacer ac venerabilis heros, dapibus iam rite paratis ius praetulit exequiarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti15)
"aequanda nam stellis sua cognovit olim germina primus sator credentium, nati inmolator unici."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae15)
hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et sator iubet adire regnum et cernere, regnum, quod ambit omnia dia et marina et terrea a solis ortu ad exitum, et Tartara et caelum supra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae24)

SEARCH

MENU NAVIGATION