라틴어 문장 검색

Quod ubi incidit, non alienum est scalpello latius aperire, nisi musculi nervique iuxta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장188)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장318)
Si scalpello aliquis uti non vult, potest sanare id emplastrum, quod ex ladano fit, et cum ulcus sub eo exesum est, id, quo cicatrix induci . Id autem, quod erysipelas vocari dixi (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장322)
Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장397)
Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장36)
Quidam usi sunt medicamentis adurentibus, quidam ferro adusserunt, quidam scalpello exciderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장51)
Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장57)
Raro fit nisi in scapulis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장302)
Quidam haec genera arearum scalpello exasperant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장12)
— In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et diculneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장309)
si is superior est, a scapulis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장19)
eaque si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장14)
Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장72)
Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장15)
1 Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem averso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION