라틴어 문장 검색

nam uel ad nihil unum cuncta referuntur et uno ueluti uertice destituta sine rectore fluitabunt aut si quid est ad quod uniuersa festinant id erit omnium summum bonorum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:34)
Sic quae permissis fluitare uidetur habenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 11:1)
scandit sublime tribunal atque inter proprias laudes Aegyptia iactat somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:186)
solus at hic non puppe data, non milite misso subsedit fluitante fide.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:157)
ocius inde scandit inaccessos brumali sidere montes nil hiemis caelive memor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:115)
scandere qui nescis, versiculos laceras?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat3)
fluitant arcus ramisque propinquis pendentes placido suspirant igne pharetrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae12)
ceu murmurat alti impacata quies pelagi, cum flamine fracto durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum lassa recedentis fluitant vestigia venti.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:33)
scandat sublime tribunal, participem sceptri, socium declaret honoris — cum subito stringunt gladios;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:225)
ventis fluitent an vera minentur sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:240)
cumque igne propinquo frigora vix ferrent alii, tunc iste rigentem Danuvium calcabat eques nivibusque profundum scandebat cristatus Athon lateque corusco curvatas glacies silvas umbone ruebat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:67)
cum quae iugo destinetur,altiore fundamento stabilienda sit, quando si modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 5:3)
hi molium obiectus, hi proximas scaphas scandere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장2)
Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem venerantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장1)
locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION