라틴어 문장 검색

Summa hyeme instante, obsidionem solvendi, aut, maenia scandendo, oppidum expugnandi, necessitatem sibi impositam perspiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.49)
Ille potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu Sentibus nescio an dicere aliquando contingat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:3)
Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus magna coepisse, excelsa sectari et adulescentiae, immo pubertatis, incentiva calcantem perfectae quidem aetatis gradum scandere, sed lubricum iter est, per quod ingrederis, nec tantam sequi gloriam post victoriam, quantam ignominiam post ruinam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:18)
nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu paulatimque gradus aetatis scandere adultae, plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt, dum facile in venas cibus omnis inditur et dum non ita sunt late dispessa, ut multa remittant et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:5)
et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:9)
nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque aëra qui inter se cumque est oculosque locatus, isque ita per nostras acies perlabitur omnis et quasi perterget pupillas atque ita transit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:7)
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis, propterea fit uti videantur saepe rutundae, angulus optusus quia longe cernitur omnis sive etiam potius non cernitur ac perit eius plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus, aëra per multum quia dum simulacra feruntur, cogit hebescere eum crebris offensibus aër. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 13:5)
et cur terra queat lunam spoliare vicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus vel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:4)
[menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:6)
Ferte citi ferrum, date tela, et scandite muros:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 16:6)
Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:63)
* * * perlabitur undas figura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1472)
nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1474)
ut scandit fatalis machina muros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1922)
scandit transcendit propria magnitudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2372)

SEARCH

MENU NAVIGATION