라틴어 문장 검색

Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Hos casus Natura uidet lapsusque cadentis Mundi, uirtutem uicio succumbere, fraudi Fedus, amiciciam liti pacemque furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:3)
Illa docet uitare dolos, contempnere fraudes, Fedus amicicie, fidei ius, pignus amoris Illesa seruare fide, nec nomine falso Pseudo uel ypocritam simulare latenter amicum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:2)
mutabo propinquas Fraudes atque mei deponam tedia casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:17)
Ergo suas pestes pestis predicta repente Conuocat, ad cuius nutum glomerantur in unum Tartarei proceres, rectores noctis, alumpni Nequicie, fabri scelerum, culpeque magistri, Dampna, doli, fraudes, penuria, furta, rapine, Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugne, Morbus, tristicies, lasciuia, luxus, egestas, Luxuries, fastus, liuor, formido, senectus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:1)
fraudis censura silebit, Regna tenente fide?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:6)
In pharetris sua tela gerens arcuque doloso Fraus armata furit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:6)
Fraus sola;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:11)
sibi solacia pugne Querit et ad latebras ueteres fraudesque recurrit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:12)
Blandiciis, non blanda tamen, Fraus allicit illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:14)
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque reffellit Insidias, nudatque dolos et furta reuelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:22)
Nam regnum mundi legum moderatur habenis Ille beatus homo, quem non lasciuia frangit, Non superat fastus, facinus non inquinat, urget Luxurie stimulus, fraudis non inficit error.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:4)
Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori, Est amor, et mistus cum ratione furor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:1)
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
Filius in matre stupet invenisse novercam, Inque fide fraudes, in pietate dolos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION