라틴어 문장 검색

Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 43:1)
"Democritus tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere nihil adrogantius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 43:1)
de ἐνδομύχωͺ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 26:2)
"nugaris, cum tibi, calve, pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet."
(페르시우스, 풍자, satire 145)
"ecce modo heroas sensus adferre videmus nugari solitos graece, nec ponere lucum artifices nec rus saturum laudare, ubi corbes et focus et porci et fumosa Palilia faeno, unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti."
(페르시우스, 풍자, satire 152)
"nugaris;"
(페르시우스, 풍자, satire 5111)
Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scholasticorum turba in porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui Agamemnonis suasoriam exceperat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 6:2)
Non recusavit Ascyltos et Hodie inquit quia tanquam scholastici ad cenam promisimus, non perdamus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:11)
Plurimi hoc signo scholastici nascuntur et arietilli.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:13)
Itaque hilaria mera sint, etsi timeo istos scholasticos, ne me rideant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:5)
Scholasticis porro dominis, ut hic est, sufficit abunde tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem unamque semitam terere omnesque viteculas suas nosse et numerare arbusculas possint.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:1)
Annum sexagensimum excessit et adhuc scholasticus tantum est:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 5:1)
Sufficiunt duae fabulae, an scholastica lege tertiam poscis?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 9:1)
nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 3:1)
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis, quamvis nil extra numerum fecisse modumque curas, interdum nugaris rure paterno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1826)

SEARCH

MENU NAVIGATION