라틴어 문장 검색

Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:3)
Nemo ergo scit sepulturam S. Moysi, quia vitam ejus omnes noverunt:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:9)
Et dixit: " Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini.
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:17)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
viden egestas quid negoti dat homini misero mali, quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 24)
Quia sciebat malam causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.28)
"et nobis saevire facultas, novimus et quidquid dici noscique timetis, et turbare Hecaten, ni te, Thymbraee, vererer et triplicis mundi summum, quem scire nefastum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권215)
Coponianam villam et veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 4:3)
sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, ad amici partem an ad inimici pervenant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 287)
Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit, Hirpini veteres qui bene novit avos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII9)
Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 1:1)
Quis ergo mulierum amator suam sciret cupidinem moderari, si in viris tanto sapientiae dogmate fultis pro mulierum amore sapientia suum non novit officium nec modum potuit luxuriando servare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:7)
Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video ". Et dixit ei: " Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto! ". Et respondit illi Thobi: " Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater ". Et dixit illi: " Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio ".
(불가타 성경, 토빗기, 5장10)
Quodsi nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta, quoniam sunt peregrina, nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos, quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION