라틴어 문장 검색

si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 140:1)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose in partes secta divisionis diligentia eo tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:4)
namque in illis homines docti et inter doctos verum quaerentes minutius et scrupulosius scrutantur omnia, et ad liquidum confessumque perducunt, ut qui sibi et inveniendi et iudicandi vindicent partes, quarum alteram τοπικήν alteram κριτικήν vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 377:1)
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:3)
Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem veri Coloratur.
(세네카, 행복론, Liber VII 49:2)
sed non amplius moror, ne, si longior stilo terminus, relegentem te autumnus inveniat, proinde mihi tribue veniendi celeritatem (nam redeundi moram tibi ipse praestabis), daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistula excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 20:1)
Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:2)
Unde paternis officiis uestrae gloriosae Christianitati nostram commonitionem non distulimus conferendam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION