라틴어 문장 검색

Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris metus, per se formidabiles res, incutiunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 15:1)
stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parva premebat, fluctivagos nautas scrutatoresque profundi vix operire capax, huc omnis turba coimus, huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis30)
iam creditur uni sanctarum digestus opum partaeque per omnis divitiae populos magnique impendia mundi, quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis, Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris verritur, aestiferi quicquid terit area Nili, quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi, et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi dentis honos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum38)
"Tartareae sedes et formidabile regnum Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum, cui servire dati manes aeternaque sontum supplicia atque imi famulatur regia mundi, solvite pulsanti loca muta et inane severae Persephones vulgusque cava sub nocte repostum elicite."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권200)
coeptis non evaluere potiri frustratae brevitate manus, venit arduus ille desuper oppressumque ingentis mole ruinae condidit, haud aliter collis scrutator Hiberi cum subiit longeque diem vitamque reliquit, si tremuit suspensus ager subitumque fragorem rupta dedit tellus, latet intus monte soluto obrutus, ac penitus fractum obtritumque cadaver indignantem animam propriis non reddidit astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권342)
iam fraxineum demiserat hastae robur, et excussis apparuit infula cristis - , Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti et domus et coniunx et amantes litora nati vixerat ille diu pauper scrutator aquarum, decepit tellus, moriens hiemesque notosque laudat et experti meliora pericula ponti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권347)
tandem invalidos Aetolus ad ictus forte refert oculos et formidabile ridens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권248)
"hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor Tydeos infandi debellatorque cruenti gurgitis!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권243)

SEARCH

MENU NAVIGATION