라틴어 문장 검색

qui autem sectabitur otium replebitur egestate."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 30:4)
Inde est, quod in partitis, quæ in consiliis civitatum fieri consueverunt, consilia semper malum sortiuntur effectum, so voluntatem multitudinis, et non paucorum sapientiam, sectantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 173:7)
"Itaque quæ pacis sunt, sectemur;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 181:12)
Philosophi qui prophetias non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 61:8)
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 220:1)
Impugnabat autem eum per fictae benignitatis illecebras, collegam et virum fortem propalam saepe appellans , ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens, et ea tempestate nimium potens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 4:1)
Et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in complicandis calumniarum nexibus erat indissolubilis, mira inventorum sese varietate dispendens, ut in colluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 4:4)
Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:1)
Dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites, scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 8:1)
Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 32:1)
occiso indice in unum quaesiti complures nos irrequietis cursibus sectabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 12:2)
Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 4:1)
Acuebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis, incessere ultro Constantium, animus coniciens eum per vaticinandi praesagia multa (quae callebat) et somnia, e vita protinus excessurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 6:1)
Quibus (si dignum est credere) obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 5:1)
pauci super his scientiam callent, quae fatorum vias ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION