라틴어 문장 검색

Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , Intereat tecum sic genus omne tuum . Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , Et laesus lingua Battus ab ipse sua . Aera si misso liquidum iaculabere disco, Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi peior aqua . Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas , ut Palinurus , humo . Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, Dilaniet vigilum te quoque turba canum . Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:1)
Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt Illa tua totiens aera repulsa manu, Quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari Te - memini - et puro secubuisse toro?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 314)
haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION