라틴어 문장 검색

gener] secundem spem illius;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3443)
rite secundarent recte prosperos facerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 361)
si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret 'rite secundarent visa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 364)
invisit repetit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1444)
invisit apollo Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, comparat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1446)
di nostra incepta secundent antiquo more locuturus de publicis rebus, id est de pace et nuptiis filiae, facit ante deorum commemorationem, sicut etiam in omnibus Catonis orationibus legimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2591)
urbisne invisere caesar utrum velis terrarum, an maris, an caeli imperium possidere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 251)
an eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:4)
Cui nostrum licet fundos nostros obire aut res rusticas vel fructus causa vel delectationis invisere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:1)
te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)
quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 9 4:1)
quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae Germane putavi de nummis ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam fruere iustitio et omnium rerum licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 19 2:9)
equidem saepe emori, si fieri posset, vellem, ut ea quae dico mihi liceret invisere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:4)
deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:2)
Ipse cum maxime vindemias graciles quidem, uberiores tamen quam exspectaveram colligo, si colligere est non numquam decerpere uvam, torculum invisere, gustare de lacu mustum, obrepere urbanis, qui nunc rusticis praesunt meque notariis et lectoribus reliquerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 20 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION