라틴어 문장 검색

Ad quam etiam conditionis concordiam, sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet, quem nos Deum dicimus, ac summum jure profitemur bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:14)
Nulla proprie tanta fieri concordia vel regi possunt, quanta illa quae unus tantum et condit et regit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:13)
Ille enim amor ab omnibus est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri, immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:8)
mulier enim ab anno duodecimo firma potest securitate et invariabili amare tenore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:7)
Ad hoc igitur te volumus penitus edoceri quod, licet purus amor potius quam mixtus sive communis sit cunctis hominibus eligendus, non tamen uni licet amantium sui coamantis rebellem exsistere voluntati, nisi forte inter amoris initia concorditer pepigerunt quod nunquam mixto fruerentur amore, nisi libera utriusque voluntas et plena concordia postularet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 17:2)
Sed quamvis talis conventio colligavit amantes ut non liceat amatori ultra nisi plena concordia postulare, non tamen recte agit mulier, si sui coamantis in hoc parere voluntati recuset, si ipsum viderit in sua persistere voluntate.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 17:3)
"Sit ergo, quod quaeris, tibi plenaria securitate largitum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 4:2)
illis vicissim nobis, eadem fidei lege et securitate constrictis. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:23)
At quae felicitas, quae securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:13)
Stulte Chusi arachites amicitiam quae erat ei cum David tanta fide servavit, ut sollicitudinem securitati praeferret;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:39)
Cum enim magnus amicitiae fructus sit securitas qua te credis et committis amico;
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:2)
quomodo in eius amore aliqua potest esse securitas, qui omni circumfertur vento, omni acquiescit consilio?
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:3)
dilectio et affectio, securitas et iucunditas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:3)
ad securitatem, sine timore vel suspicione omnium secretorum et consiliorum revelatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:6)
perit securitas, qua sua illi archana revelabat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION