라틴어 문장 검색

Rex, hac inquietatus infamia, totaque illius domo turbata, praecepit satellitibus suis se armare et signo totam Hungariam in ultionem hujus facinoris caeterarumque contumeliarum commoveri, et nulli peregrinorum parcere, eo quod foedam rem perpetrassent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:1)
Sed quid mirum, si modernis temporibus hujusmodi abominationes, et tam foeda scelera, inter aliquas societates tot millium inventa sunt, quae Dominus in caput eorum reddiderit, cum temporibus Moysi et Josue et caeterorum servorum Domini in medio justorum inventa sit iniquitas, et ab eo, qui est Dominus ultionum, virga suae majestatis correpta et purificata?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:4)
Igitur post Petri Eremitae profectionem, post Waltheri Senzavehor militis egregii occisionem ejusque exercitus gravissimum casum, dehinc modico intervallo post crudelem stragem Godescalci presbyteri, et ejus exercitus, post infortunium comitis Alemanniae, Emichonis, caeterorumque fortium virorum et principum de terra Galliae, scilicet Drogonis [0410D] de Nahella, Clareboldi de Vinduil, ac contritionem sui exercitus crudeliter factam in regno Hungariae ad portam Meseburg, Godefridus, dux Lotharingiae, vir nobilissimus, fraterque ejus uterinus, Baldewinus, Wernerus de Greis, cognatus ipsius ducis, Baldewinus pariter de Burg, Reinardus comes de Tul, Petrusque frater ejus, Dudo de Cons, Henricus de Ascha, ac frater illius Godefridus, fortissimi milites ac principes clarissimi, eodem anno medio mensis Augusti, [0411A] viam recto itinere in Jerusalem facientes, in terram Osterreich ad civitatem Tollenburg, ubi fluvius Lintax regnum Galliae terminat et dividit hospitio resederunt curriculo trium hebdomadarum mensis Septembris, ut audirent et intelligerent qua occasione exorta seditione, peregrinorum exercitus paulo ante hos dies perierit, et a proposito eundi Jerusalem cum suis principibus et ductoribus aversus fuerit, jamque eis obviam desperatus redierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 2:1)
Castris vero positis, et universis hospitio sedatis, Godefridus dux praecones per singulas [0413D] domos ac tentoria acclamare constituit sub judicio mortis, ne quidquam contingerent, aut violenter in regno Hungariae raperent, et nullam seditionem moverent, sed omnia aequo pretio mutuarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:2)
Haec imperatoris promissa decreta et firmata dux intelligens, ex consilio suorum castra movit a muro civitatis, et [0419B] iterum trans pontem hospitandi gratia in brachio maris in muratis aedificiis secessit, universum populum admonens, ut pacifici essent, et sine seditione necessaria emerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:3)
Sic utrinque sedato assultu, dum diversa consilia reddendae civitatis agerentur, et plures captivi Christianorum redderentur, quaedam sanctimonialis femina de coenobio S. Mariae ad horrea Trevirensis Ecclesiae cum caeteris restituta et absoluta est in manus Christiani exercitus, quae se de attrito Petri agmine captam et abductam professa est, parumque intermissionis a foeda et abominabili cujusdam Turci et caeterorum commissione habuisse conquesta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:3)
Tandem consilio accepto a clero, facta est ei remissio illicitae copulationis cum Turco, et alleviata poenitentia, eo quod vi et nolens ab impiis et sceleratissimis hominibus hanc foedam pertulit oppressionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:7)
His blanditiis et promissis, interdum nimis magnificis, Turci molliti, Tankrado hac conditione urbem pollicentur, ne quid periculi aut seditionis ab ulla subsequenti manu ultra eis inferatur, donec Boemundi potestati cum urbis praesidio subderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:1)
Quod Tankradus minime recusans, foedus in hunc modum cum illis innodari instituit, quatenus vexillum ipsius Tankradi in cacumine magistrae arcis in signum erigerent, quod Boemundo praecurrens, [0441B] hanc Tankradus vindicaverit civitatem, et sic intacta deinceps ab omni hostili impetu haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:2)
Qui seditionem oriri inter suos et Baldewini satellites ex hac vexilli mutatione percipiens, et quia pars sua numero et armis erat inferior, ultra hac in discordia [0443C] morari noluit, sed ad vicinam civitatem, nomine Azaram, munitam et locupletem, transivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 20:2)
Nec mora, per universam civitatem tumultus in populo catholico exoritur, arma ab omnibus capiuntur, et in ultionem sanguinis confratrum, in fraude mortificatorum, turres infringere, et Turcos illic inventos exstinguere festinant, tubis et ingenti clamore non modicam seditionem concitantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:3)
De qua, quantum os cujusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet vetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus vel antiquis cisternis, duobus nummis vendebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:6)
Cum haec consilia inter se fierent, innotuit Baldewino, [0590B] quomodo inter deserta Ascalonis et Babyloniae in caveis subterraneis Azopart, gens foedissima latens accubuisset ad disturbandos et perimendos peregrinos, qui Hierosolymam proficisci desiderabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:1)
Accepta itaque tam egregii et catholici exercitus legatione et petitione, rex Graecorum benigne omnia quae rogabant concessit, hac scilicet interposita conditione, ne tanta adunatio [0606B] aliqua violentia ea loca, quae sui juris essent, vastaret, seu facta temere seditione conturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:2)
Episcopus vero Mediolanensium, et Albertus comes [0607D] de Blandraz, et Hugo de Montbeel, et caeteri prudentiores primique exercitus, cognoscentes seditionem hanc pessimam sibi suisque plus nocere quam prodesse, in medio populi exsurgentes, hoc malum ultra fieri prohibuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION