라틴어 문장 검색

quae si non essent sedulitate effectae et benivolentie va, liceret mihi abire in solitudines aliquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:2)
idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 7:2)
quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paravi qui sic omnia persequeretur, ut verear ne tibi nimium arguta haec sedulitas videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 1:1)
quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conservaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 3 3:1)
sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei p. tulit fructum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 1:1)
nam ut taceam in minutiis saepe eum cum V consentire), ipse quoque non continua scriptura utitur sed Ciceronis verba secundum sensum in particulas distribuit isdemque locis novae particulae initium nova linea maioreque littera) significat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말159)
correcturas in GKR extantes secundum easdem leges commemoravi, at Vaticani omnes minutiis tantum neglectis proposui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말304)
Caeterum Globorum, quibus usus sum in his experimentis, maximus non erat perfecte Sphaericus, & propterea in calculo hic allato minutias quasdam brevitatis gratia neglexi;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 90:1)
Perturbatur autem motus Lunaris aliquantulum à vi Solis, sed errorum insensibiles minutias Physicis in hisce Hypothesibus negligo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 26:2)
& Nodorum motus mediocres quaerimus, neglectis istiusmodi minutiis, quae calculum nimis impeditum redderent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 50:15)
Nam omnes inaequalitatum minutias expendere non vacat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 33:2)
At cui materiae hanc sedulitatem praestiterunt?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 6:1)
An si litibus tererer, obstrictum esse me crederem obeunti vadimonia mea, nunc, quia mihi omne negotium omnis in studiis cura, minus obligor tanta sedulitate celebranti, in quo obligari ego, ne dicam solo, certe maxime possum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 3:1)
si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, corpore, non tantum sedulitate placet, fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:257)
sit suus in blanda sedulitate modus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 28:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION