라틴어 문장 검색

Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
Atque ut segnis honos dextrae servetur, iniquam Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:2)
Evolat adducto non segnis sphaera lacerto.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:2)
Gramatice tractus pertractat apostata noster, Pigrius in dictis torporis somnia passus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:5)
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus, Non animum sepelit nec pigra per ocia sese Distrahit aut animi uires effeminat, immo Exercet studiis totam cum corpore mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:16)
Hoc solo magis illa stupet meliusque mouetur, Qua nexus mediante fide, quo federe pacis Frigida conueniunt calidis, fluitancia pigris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:16)
Indulget freno iuuenis, calcaribus urget Cornipedem, nec segnis, hebes, pinguedine lassus, Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:9)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Sed tamen a loculo tandem producitur ensis Segnis, hebes, scalore iacens nec iam memor ire Bellorum, pacemque magis quam bella requirit Hic mucro, si mucro tamen de iure uocari Debeat hic gladius et non mucronis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:9)
Tamen istos prouida sentit Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:8)
Non in crumenis ipsa pecunia Clausis moretur, pigraque dormiat, [0471C] Nulli vacando, sed magis excubet, Custos honoris divitis usibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:9)
Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)
Turci haud segnius adversus hos frena vertentes, sagittis et arcu fortiter commisere praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:5)
Illi vero non segnius pro vita resistebant a turrita arce et moenibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:2)
Boemundus vero, Tankradus et omnis militia Antiochiae non segnius illi in faciem armis, lorica et galea ac scutorum testudine ad obsistendum in tubis et cornibus fortiter exclamantes properabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION