라틴어 문장 검색

sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae ob meritum ante tuos guttura secta focos) his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae, per tenuem ossa a me sunt numerata cutem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 533)
hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho texitur et signis crescit torus asper eburnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis14)
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro molle supercilium, teretes hoc undique gemmae inradiant, medio Linus intertextus acantho letiferique canes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권19)
primi consules prope seminudi sub iugum missi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 75:1)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)
inde superato Toronae promuntorio navigantes Acanthum petiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:3)
maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneamque et Acanthum, alii ad Thessaliam insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 360:2)
namque habent et statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter scalptos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장18)
is calathus fortuito supra acanthi radicem fuerat conlocatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장24)
interim pondere pressa radix acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION