라틴어 문장 검색

praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
merce doloris emi spem luminis et diem perennem, omne malum volucri cum tempore transvolare cursim, nil grave, quod peragi finis facit et quiete donat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.16)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
nam transvolat in medio posita et fugientia captat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:24)
Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 134:1)
quarum cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu , neque dormire excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus . nihil his neque credibilius fingi neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 213:2)
Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장3)
Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:2)
turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 1:3)
vultur relicto transvolet Tityo ferus meumque poenae semper accrescat iecur;
(세네카, 파이드라 17:16)
transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 697:2)
fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 348:1)
alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 529:2)
pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 577:2)
multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION