라틴어 문장 검색

Nam si eius volueris obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum exhausto cruore dimittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:7)
quarum infantes alii mortui, alii semivivi, media platea reperiebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:6)
His tandem descendentibus, vitae diffisis, fame semivivis, Tankradus ut miles acerrimus socios admonet ut eis res sit pro anima defendenda.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:7)
Qui Sarracenos ad mille egressos repentino impetu equorum agressi sunt, et eos saevo vulnere interimentes, supra quingentos naribus amputatis et manibus aut pedibus in campo semivivos reliquerunt, ipsi vero victores cum captivis uxoribus eorum et pueris Jerusalem reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:5)
Tres vero sui vicini et hostes antiqui hoc videntes, appositis scalis acper fenestras domus intrantes, uxorem Melibei, Prudentiam nomine, verberaveruntfortiter et, filiæ ejus plagis quinque appositis, videlicet in oculis, auribus, ore et naso ac manibus, illamque semivivam relinquentes, abierunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 4:2)
Sequenti autem mense Augusto multarum locustarum advenit de Vicentina partibus in finibus Bresiana, deinde in Cremonensis finibus;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1621)
"Locusta regem non habent, set per turmas ascendunt".
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1624)
In illis etiam diebus plaga locustarum facta.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXIIII 1:2)
Postea vero mediante mense Augusto antiqua Egiptiorum plaga, id est locustarum innumerabilis turma more apium de alveo exeuntium, ab oriente nova exorta est per terras nostras, quae in aere volitantes, vocem subtilem velut aviculi parvi dantes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:13)
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello, Aut nece uinceris, aut semiuiua iaces.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:26)
"Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:42)
"nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:7)
intra cetum semivivus,
(ARCHIPOETA, II20)
inventus in lectulo more semivivi.
(ARCHIPOETA, V64)
Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION