라틴어 문장 검색

nec per se quemquam tempus sentire fatendumst semotum ab rerum motu placidaque quiete.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:18)
nonne videre nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur iucundo sensu cura semota metuque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:7)
omnis enim per se divom natura necessest inmortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:18)
turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci vita stabilique videtur et quasi iam leti portas cunctarier ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:6)
sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum, continuo a nobis in eum quae fertur imago pervenit, et nostros oculos reiecta revisit atque alium prae se propellens aëra volvit, et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque distare ab speculo tantum semota videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:7)
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis, si non advertas animum, proinde esse quasi omni tempore semotum fuerit longeque remotum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:17)
nam prius omnia, quae longe semota tuemur aëra per multum, specie confusa videntur quam minui filum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:5)
tantaque se facies aperit semoto anili vultu, quem finxerat et quo se induerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4481)
Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 43:1)
Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:1)
quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentis istam vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 51:2)
ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:3)
sed quoniam non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:4)
Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:3)
sunt enim ignorantis, cum de aeternitate animorum dicatur, de mente dici, quae omni turbido motu semper vacet, non de partibus is, in quibus aegritudines irae libidinesque versentur, quas is, contra quem haec dicuntur, semotas a mente et disclusas putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION