라틴어 문장 검색

Festinavit (ut mandatum est) Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi initia, magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui generis interficeret, iuvantibus nullis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 54:1)
Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 9:4)
defectum enim patrimonii se opimi perpeti senator existimat, si is defuerit quem aliquotiens libratis sententiis, invitaverit semel.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 17:2)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 5:2)
Ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum affuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore illicitae cupidinis homine, ad debilitatem paene pugione vulneraretur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:1)
Postquam vero Constantius in Britannia mortuus est et Constantinus filius successit, subito in urbe Roma praetoriani milites Maxentium, filium Herculi, imperatorem crearunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 2:1)
Huic insidiabatur Basiliscus, ipse primus senator;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 3:1)
plus credidit falsis testibus quam senatoribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 8:3)
Iubet ergo rex iratus navem fabricari et super impositum eum cum aliis episcopis, id est Ecclesium Ravennatem et Eusebium Fanestrem, et Sabinum Campanum, et alios duos, simul et senatores Theodorum, Importunum, Agapitum, et alium Agapitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 3:1)
Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:4)
auxilio tamen praetorianorum suorum protectus evasit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 255:2)
qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 270:3)
quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
(아풀레이우스, 플로리다 16:81)
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 5:1)
Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION