라틴어 문장 검색

Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 10:1)
Et cum venisset accitus, praedicto die advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 4:1)
Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 5:1)
Succos occupat et ad Senatum scribit contra Constantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장2)
Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:1)
Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 4:2)
Super hoc princeps consultus, senatui negotium dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 23:1)
et de vitiis Senatus populique Romani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장2)
Hactenus de senatu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 27:3)
et de causidicina atque iurisconsultis, et variis advocatorum generibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장2)
ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus (ut monebat), abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 2:2)
Et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa, alia secum advocatorum simulacra inducunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:1)
Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 20:1)
Ibi etiam senatum constituit secundi ordinis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 1:4)
Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION