라틴어 문장 검색

suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse, quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio exemerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 583:1)
in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, pravo consilio rem gesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 613:1)
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:2)
equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperaverit de re publica, cui post fugam ab Cannis per omnes annos prorogatum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 75:2)
Cum Gabinius quacumque veniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non committebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:2)
postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:5)
et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset,etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 191:1)
subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 555:1)
auxitque patrum honorem statuendo ut, qui a privatis iudicibus ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae periculum facerent cuius si qui imperatorem appellarent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장2)
M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:4)
in Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin praerogativa militaris, qua extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, a senatu comprobaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 16:1)
Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장1)
igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장6)
si res publica et senatus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem pessimi faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장11)
sin aliquid virium forte conlegerit, sentiet nec senatui consilium nec populo Romano virtutem deesse nec rei p. te vivo imperatorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 18 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION