라틴어 문장 검색

Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:5)
tum senatus consultum in contione recitatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:7)
quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 1:2)
quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam (mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus) quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissime senatus consultum haeris meis recitatis faciendum cures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 10 1:1)
P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli qui non maior annis quinquaginta esset vacationem militiae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 347:1)
haec recitata a consule ita movere senatum ut non exspectanda comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in provinciam redeundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 70:1)
eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 94:1)
quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 27:3)
quo senatus consulto recitato cum populus more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 12:5)
in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 737:1)
de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:9)
litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere ne sine imperio provincia esset maturare eum proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 222:1)
scripsi etiam ad senatum litteras, quas reddi vetui prius quam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi voluerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 1:4)
M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 402:2)
adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 758:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION