라틴어 문장 검색

Sed rogatus eorum nuntiis ad se praemissis, minime ascendit, ne scilicet monachi suspecti propter catholicum regem a gentilibus de montis habitatione pellerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:7)
Hec igitur lex in amicitiam senciatur ut nec rogemus res turpes, nequefaciamus rogatu, et ab amicis honesta petamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 75:4)
Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:17)
Senatus populique Romani vitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장1)
Rogatus ad ultimum, admissusque in consistorium, ambage nulla praegressa, inconsiderate et leviter,Proficiscere inquit (ut praeceptum est) Caesar, sciens quod (si cessaveris) et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:1)
Veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium purpureos clavos ita latissimos, ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus, structuram omnem ut amictus adornaverat principalis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 8:2)
Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 5:1)
Succos occupat et ad Senatum scribit contra Constantium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장2)
Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:1)
Exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis, et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato, sed cum admiratione magna defixis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 4:2)
Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 17:1)
Super hoc princeps consultus, senatui negotium dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 23:1)
et de vitiis Senatus populique Romani.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장2)
Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatus sit ad convivium excusare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 17:1)
Hactenus de senatu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION