라틴어 문장 검색

Atque simul sermo de signis et causis errorum, et inertiae et ignorantiae quae invaluit, absolutus est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 277:2)
Legis enim rectae fuit eius uita senectae;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:4)
zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
(불가타 성경, 집회서, 30장26)
quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:7)
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere, rem difficillimam suscepi.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 1장1)
militia eunuchi numquam progressa cubili, non vita spondente fidem, sed inertia tutum mentis pignus erat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:254)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
putribus iam propugnacula saxis longo corruerant aevo pacisque senecta.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:170)
omnia Cecropiae relegis secreta senectae discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo quantaque diversae producant agmina sectae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:33)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)
felicibus inde ingeniis aperitur iter despectaque Musae colla levant, opibusque fluens et pauper eodem nititur ad fructum studio, cum cernat uterque quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat divitiis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:60)
Nec si vel illa prae-stantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,perseveranter consectari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:2)
Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:1)
Si vero trunci pars senecta solis adflatu peraruit, aut aquis noxiisque animalibus, quae per medullas inrepunt, cavata vitis est, dolabella conveniet expurgare quicquid emortuum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION