라틴어 문장 검색

Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
His promissionibus miser seductus et illectus, ad cava reversus cum veste pretiosa, omnia complicibus suis retulit de principis affabilitate ac largitate, et ampliora quam audisset, credens socios amotos et decollatos vivere, et missos ad tuendas ipsius Baldewini civitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:13)
Rex vero longa obsidione et assultu defatigatus, consilio cum [0690D] rege Norwegiae, cum Bertranno comite et caeteris viris sensatis habito, petitioni Sidoniorum cessit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:3)
Dominica vero, die qua mediatur jejunium, viri sensati et de sua salute solliciti, convenerunt regem, in hunc modum loquentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:1)
locutusest sensate, et non est datum ei locus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:43)
et homini sensato da illam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 91:9)
Unde Ihesus filius Syrac dixit,"Servo sensato liberi servient;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 106:3)
Societas ejus, cui loqueris, est alterna affabilitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 64:6)
Societasejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:24)
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)
Ideoque imperator nunc antesignanus nunc agminibus cogendis insistens, cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus affabilitate nativa prohibendo vel minis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 13:2)
Eadwerd et Aelfthryth semper in curto regio nutriti cum magna nutritorum et nutricum diligentia, immo cum magno omnium amore, et ad omnes indigenas et alienigenas humilitate, affabilitate et etiam lenitate, et cum magna patris subiectione huc usque perseverant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:6)
Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:3)
Rex enim, etsi cives sibi conciliare non poterat modis ab Edwardo Quarto usitatis, tamen affabilitate et aliis favoribus regiis eos semper devinciebat seque illis multum dabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:20)
Et cum sensato sit cogitatus tuus, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.
(불가타 성경, 집회서, 9장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION